ILLYRICUM

ILLYRICUM
ILLYRICUM
quod ILLYRIS Prol. et Lucano Civ. Bell. l. 4. v. 433. Illyria Steph. regio est in ora maris Hadriatici, Italiae opposita, cuius termini non ab omnibus iisdem limitibus circum scribuntur. Plin. l. 3. c. 21. 22. et 26. enim hanc inter Asium et Titium fluvios constringit. Ptol. vero eam ab Histria ad Macedoniae usque confinia secundum maris litora producit: mediterranea eius ad Pannones et Moesiam sup. extendit. Multo ampliorem eam describit P. Mela; et Dionysius totam maris Hadriatici oram a Tergesto usque ad Cerannios montes Illyriis adscribit. Danubium etiam intra eius amnes numerat Pomponius. Strabo, l. 2. p. 123. et l. 7. p. 313. eam Macedoniae ac Thraciae propinquam facit. Sed omnium latissime Illyrici fines extendit App. Alex. quem vide sis initio l. de. Bell. Illyr. Populos ad Illyrio Cadmi fil. dictos perhibet Eustathius. In duasregiones fere dividi solet, Liburniam ad Occ. et Dalmatiam ad Ort. Vulgo Schiavonia in universum hodie appellatur. In Illyricam urbem relegatus est Eustathius Antioch. Praesul, A. C. 326. Pix Illyrica commendatur Ovid. l. 2. De Arte Am. v. 658.
Nigrior Illyricâ cui pice sanguis erat.
Baudr. Illyricum antiquum regio aprica atque amoena est, solo fertili ac vitifero. nisi quod ubi Pannoniis proximum, asperius paulo duriusque est: proprios habuit Reges: Terminabatur Titio flumine et montibus Scardo et Cerauniis. Regione autem a Rom. qui Liburniam edomuêrunt A. U. C. 525. Annis 10. ante secundum bellum Punicum, Dalmatiâ demum sub Aug. occupatâ: eius pars, quae intra Drilonem fluv. et montes Ceraunios continebatur, tractu temporis in Macedonicum nomen transiit, et Epirus nova dicta fuit. Sed Illyricum regnum restrictum fuerat inter flumina Naronem et Drilonem: postea tamen extendebatur usque ad Carnos; ita ut comprehenderet Illyricum proprium, Dalmatiam, Liburniam, tres Iapidias, Carnos, et Istriam. App. Alex. Bell. Civ. l. 2. p. 452. Illyricum autem proprium erat ea regio, quae intra amnes Natonem et Drilonem sita, victo Gentio eiusdem Rege, a Rom. in provinciam redacta fuerat. Sub Aug. Iapidia prima cum Istria et Carnis Italiae additae fuêrunt. Sed postea Imperio Rom. diviso in Orientale et Occidentale, Illyricum etiam simili modo divisum fuit. Illyricum Occidentale habebat has provincias, Notitum Mediterraneum, Noricum Ripense, Pannoniam superiorem, Pannomam inferiorem, Saviam, Valeriam, Dalmatias, quae cum Praefecto Italiae parerent, exinde Dalmatiae uti Italiae proximae, inter Italicas provincias aliquando censitae suêrunt. Illyricum Orientale habebat dioeceses Macedoniam et Daciam. Sub Macedonia erant Achaia, Macedonia, Thessalia; Creta, Epirus vet. et Epirus nova Sub Dacia erant Dacia Mediterranea, Dacia Ripensis, Moesis prima, Moesia secunda, Dardania, et Praevalitana, quae Praefecto Praetorii Illyrici parebant. Quamobrem auctores, quando Illyricum nominant, ut plurimum de Illyrico Orientali intelligendi sunt. Post
Romanos Gothi regionem vastârunt, quibus Sclavonii, a Maeotide palude succesêre: in hos postmodum Hungati im perium renuêrunt, donec Turcae, his oppressis interiora sibi vindicârunt: Venetis in hunc osque diem maritimam oram obrinentibus, exceptis duabus civitaribus, Scardonâ, quae Turcici iuris, et Pagusio; quod sui est. Illyricum hodiernum apud auctores Larinos continet Dalmatiam, Croariam, Bosnam, et Sclavoniam. Ab Italis vero uno nomine Schiavonia dictum fuit, et Esclavonie a Gallis. Dequibus fusitus Ioh. Lucius Tragurinus vir doctissimus in suo opere deregno Datmatiae. Pop. Illyrii, gens fera, atrox; et latrociniis olim piraticaque infamas. Liv. l. 10. c. 2.
Urbes Illyrici:
Absorus s. Apsorus, Osero, sub Venetis. Aequum, Cluccs, sub Turcis. Almissa, olim Piguntiae, Amissa, sub Turcis. Andecrium, Mostar, sub Turcis. Ancecrium, s. et melius, Andetrium, aliis est Clissa, Slave Kliss, sub Venetis. * Ancibarum, Antevari, sub Turcis. Arauzona, Ostroviza, sub Turcis. Arba, Arbe, Slavis Rab, sub Venetis. * Ascrivium, Cataro, sub Venetis. Bianona, Urana, sub Venetis. Bulua, postea Butua, Budoa, sub Venetis. * Castrum novum, Castel novo, sub Turcis. * Cneanis, Knin forsan, sub Turcis. Corcyra melana, Curzola, sub Venetis. Corcum, Cruch, sub Turcis. Delminium, Denna, sub Turcis. Doclea. Vide Antibarum. Drivastum, Drivasto, sub Turcis. Enderum, Ender, sub Turcis. Enona, Nona, sub Venetis. Epetium, postea Spalatum. Epetium, aliis Zarnouviza, fuit prope Spalatum sub Venetis. * Epidaurus, postea Ragusium. Flavona, Fianona, sub Venetis. * Iadera, Zara, sub Venetis. Lislus, Alessio, sub Turcis. Marcana, Marcana, sub Ragusaeis. Modrussia, olim Tediastum, Modrusch, sub Austriacis Narona, narcenza, sub Turcis. Nedinum, Nadin, sub Turcis. Olchinium. Vide Ulcinium. Olliricum ob mare, ad mare forsan, velopp. maritimum, quid sit non constat. Onaeum. Vide Stagnum. Aliis est Sabioncello, sub Ragusaeis. Ouporum, Obrovazo, sub Turcis. Peguntium et Piguntiae, Almissa, sub Turcis. Pharia, Lesina, sub Venetis. Polatum, Palati, s. Pulati, sub Turcis. * Ragusium, Rogusi, sui iuris Resp. Rhisinium, Rudine, sub Turcis. Rizana, Risano, sub Turcis. Salo, et Salona, sic vulgo, olim Episcopal. Libutniae, apud Spalatum. Nunc destructa iacet, sub Turcis. Saloniana, Czernicz, sub Austriacis. Saloniana aliis est Mostar, sub Turcis. Sanadria, ubi sit non constat. Scardona, Scardo vel Scardona, sub Turcis. * Scodra, Scutari, sub Turcis. Senia, Segna, Zeng, sub Austriacis. Sibenicum, olim Sicum, Seboruco, sub Venetis. Sidrona, Belas, sub Turcis. Sirbia, prov. est. * Spalatum, olim Epetium, Spalatro, sub Venetis. Staguum, olim Onaeum, Stagno, sub Ragusaeis. Suacium, Suatim, sub Turcis. Tarsatica, postea Fumium, Tersacz, vel Fiume, sub Austriatis. Thermidava, Dagno, sub Turcis. Tinia, Tina, sub Turcis. Tragurium, Trau, sub Venetis. Tribunia, Tribigna, sub Ragusaeis Vegium, Veggia et Vegla, sub Venetis. Velcera, Baccharin, s. Bucariza, sub Austriacis. Vicinium, Dolcigno, sub Turcis. Zacolmia, prov. est, non urbs. De aliis urbibus non constat ubi sint, ncc quae sint. De istis autem notabis quod multae sint parvi momenti, et vix alicuius nominis in praesenti. Polatum non est urbs, sed nomen regiunculae. Curcum, Risinium, Nedinum, Aequumm, Matcana, et Tribunia sunt tanrum castra. Sunt in Illyrico Archiepiscopatus 4. Iaderensis, Spalatensis, Ragusinus, et Antibarensis: sub quibus Epp. 22. numerantur. Illyricum Epiro conterminum non sine manifesto errore scribitur in Thes. Ling. Lat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Illyricum — can refer to:* Illyricum (Roman province)* Diocese of Illyricum* Praetorian prefecture of Illyricum …   Wikipedia

  • Illyricum — [i lir′i kəm] Roman province including Illyria; later, Roman prefecture including much of the Balkan Peninsula & some of the area north of the Adriatic …   English World dictionary

  • Illyricum — Illyrien (altgr. Illyris Ἰλλυρίς) ist eine antike Bezeichnung für das Land der Illyrer im Westen der Balkanhalbinsel. Nach Eroberung des Gebietes durch die Römer wurde es zu einer römischen Provinz mit wechselndem Umfang: lat. Illyricum.… …   Deutsch Wikipedia

  • Illyricum —    A country to the north west of Macedonia, on the eastern shores of the Adriatic, now almost wholly comprehended in Dalmatia, a name formerly given to the southern part of Illyricum (2 Tim. 4:10). It was traversed by Paul in his third… …   Easton's Bible Dictionary

  • Illyricum — A Roman province which is in the NW of the Balkan peninsula. Paul claims to have preached as far as Illyricum (Rom. 15:19) at the time of writing. Jerome, who translated the Bible into Latin (known as the Vulgate) was born in Illyricum about 342… …   Dictionary of the Bible

  • Illyricum —    A fourth century prefecture (q.v.) in the Balkan Peninsula (q.v.) comprising Pannonia, Macedonia, and Dacia (qq.v.). It was divided into two parts after 395. Justinian I (q.v.) transferred the capital of the prefecture to Justiniana Prima (q.v …   Historical dictionary of Byzantium

  • Illyricum sacrum — (izg. ilìrikum sȁkrum) DEFINICIJA crkveno djelo (9 knjiga) na kojem su radili talijanski povjesničari Filippo Riceputi (1667 1742), Daniel Farlati (1690 1773) i Jaccopo Coleti (1734 1827), sadrži podatke za političku i kulturnu povijest južnih… …   Hrvatski jezični portal

  • Illyricum Sacrum — Daniele Farlati (* 22. Februar 1690 in San Daniele del Friuli; † 25. April 1773 in Padua) war ein Kirchenhistoriker und Jesuit. Sein bekanntestes Werk ist Illyricum Sacrum, eine monumentale Arbeit über die kirchlichen Verhältnisse in den… …   Deutsch Wikipedia

  • Illyricum (Roman province) — The Roman province of Illyricum replaced the formerly independent kingdom of Illyria. It stretched from the Drilon river in modern Albania to Istria (Croatia) in the west and to the Sava river (Croatia) in the north. Salonae (near modern Split in …   Wikipedia

  • Illyricum Superium — Lage Dalmatiens im Römischen Reich Dalmatia war eine römische Provinz. Der Name der Provinz ist vom illyrischen Volksstamm der Dalmates abgeleitet. Geschichte 156 v. Chr. unterwarfen die Römer die dalmatischen Illyrer und machten sie… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”